monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 138, 4
Tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. Quid hic sessio? quid hic resurrectio? Qui sedet, humiliat se. Sedit ergo Dominus in passione, surrexit in resurrectione. Tu, inquit, hoc cognovisti: id est, tu voluisti, tu approbasti; secundum voluntatem tuam factum est. Si autem volueris accipere vocem capitis ex persona corporis, dicamus et nos, Tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. Sedet enim homo, quando humiliat se in poenitentia; surgit autem remissis peccatis, quando erigitur in spem vitae aeternae. Propterea et in alio psalmo dicitur: Surgite posteaquam sedistis, qui manducatis panem doloris . Panem doloris poenitentes manducant, qui cantant in alio psalmo, et dicunt: Factae sunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte . Quid est ergo, Surgite posteaquam sedistis? Nolite exaltari, nisi humiliati fueritis. Multi enim volunt surgere, antequam sederint; volunt se iustos videri, antequam peccatores se esse confessi sint. Ergo si ex persona capitis nostri accipis, sic intellige: Tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam, passionem meam et resurrectionem meam. Si ex persona corporis: Tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam; coram oculis tuis et peccata confessus sum, et tua gratia iustificatus sum.