monumenta.ch > Augustinus > sectio 8

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 138, 8
. Mirificata est scientia tua ex me: invaluit; non potero ad illam. Aliquid quod obscurum quidem est, sed cum non parva dulcedine intelligitur, advertentes audite. Moyses sanctus Dei famulus, cum quo loquebatur Deus per nubem, quia temporaliter loquens utique per assumptam creaturam loquebatur servo suo; id est, non per substantiam suam, sed per assumptam aliquam corporalem creaturam, per qnam voces illae fierent, et humanis atque mortalibus auribus personarent (Sic enim loquebatur tunc Deus, non quomodo loquitur in substantia sua. Quomodo enim loquitur in substantia sua? Locutio Dei, Verbum Dei est; Verbum Dei Christus est: Verbum illud non sonat et transit, sed semper incommutabiliter manet Verbum, per quod facta sunt omnia . Cui Verbo dicitur (ipsa est enim et Sapientia Dei); Mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es : et alio loco de Sapientia cum Scriptura diceret: In seipsa manens, ait, innovat omnia . Illa ergo Sapientia stans (si dici debet vel stans: dicitur autem propter incommutabilitatem, non propter immobilitatem) et eodem modo se semper habens, nullo loco, nullo tempore variata, nusquam aliter quam hic aut ibi, nunquam aliter quam nunc aut antea, ipsa est locutio Dei. Locutio vero illa quae fiebat ad Moysen, ad hominem fiebat per syllabas, per transeuntes sonos. Non autem fierent ista, nisi Deus assumeret talem creaturam, per quam huiusmodi sermonem et voces emitteret): Moyses sanctus noverat istam locutionem Dei assumptis quibusdam corporeis creaturis fieri; et desideravit et concupivit videre ipsam speciem Dei, et loquenti secum Deo dixit: Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum. Cum hoc vehementer concupisceret, et hoc quadam, si dicendum est, amica familiaritate, qua ipse dignatus est, extorquere vellet Deo, ut videret eius maiestatem et faciem, quomodo dici potest facies Dei; ait illi: Non potes videre faciem meam: nemo enim vidit faciem meam, et vixit. Sed ponam te in spelunca petrae, et transibo, et ponam super te manum meam; cum autem transiero, posterriora mea videbis . Et ex his verbis natum est alterum aenigma, id est obscura quaedam figura rerum. Cum transiero, posteriora mea videbis, dicit Deus; quasi ex alia parte habeat faciem, ex alia dorsum. Absit a nobis tale aliquid de illa Maiestate sentire. Nam qui hoc sentit de Deo, quid ei prodest quod templa clausa sunt? Idolum in corde suo fabricat. Sunt ergo in illis verbis magna mysteria. Loquebatur Dominus, ut dixi, per creaturam, quomodo vellet famulo suo. Intellecta est illic persona ipsius Domini et Salvatoris nostri Iesu Christi. Qui quidem secundum formam Dei, qua aequalis est Patri, similiter oculis humanis invisibilis est, sicut et Pater. Si enim sapientia humana videri oculis non potest, Virtus et Sapientia Dei videri oculis carneis potest? Sed quia erat Dominus opportuno tempore carnem suscepturus, ut oculis etiam carneis propter salubritatem curandae intus mentis appareret, quando ita apparere opus esset; hoc praedicens Moysi figurate ait, Faciem meam videre non potes; posteriora mea videbis, sed cum transiero: ut autem non videas faciem meam, manus mea erit super te. Transire quid fuit Domino, nisi quod evangelista dicit, Cum autem venisset hora, ut transiret Iesus de hoc mundo ad Patrem ? Nam ipsum transitum significat Pascha. Quod enim hebraico verbo dicitur Pascha, latine Transitus interpretatur. Quid est, Faciem meam non videbis, sed posteriora mea videbis? Cuius personam gerebat ille Moyses, quando ei dictum est, Faciem meam non videbis, sed posteriora mea videbis, et hoc cum transiero: ut autem non videas faciem meam, ponam super te manum meam? Faciem suam dixit, prima sua? et quodam modo posteriora sua, transitum de hoc mundo passionis suae. Apparuit Iudaeis; non eum cognoverunt. Eorum personam gerebat Moyses, quando ei dicebatur, Faciem meam non potes videre. Unde autem non viderunt Deum in carne positum. Quia gravata erat super eos manus Domini. De illis enim dixerat Isaias, Incrassa cor populi huius, et oculos eius grava : et eorum vox est in alio psalmo, Quoniam gravata est super me manus tua . Ut ergo non cognoscerent tunc divinitatem Christi (si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent : non crucifixo autem Domino, sanguis illius non redimeret orbem terrarum), quid egit Deus, nisi quod ait Apostolus, altitudinem divitiarum sapientiae et scientiae Dei, ubi exclamat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum. Apostolus hoc dicit; quia superius dixerat: Caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret . Excaecati sunt ergo ex parte Iudaei, merito superbiae suae, quia se iustos dicebant; et excaecati crucifixerunt Dominum. Posuit super eos manum suam, ne viderent eum, donec transiret, scilicet de hoc mundo ad Patrem. Videamus si posteaquam transiit, viderunt posteriora eius. Resurrexit Dominus, apparuit discipulis suis et omnibus qui in eum iam crediderant; non eis a quibus crucifixus erat, quia super illos manum posuerat, donec transiret. Ascendit autem in coelum, quadraginta diebus factis cum discipulis suis. Impleto autem die Pentecostes, misit eis Spiritum sanctum. Repleti Spiritu sancto, coeperunt omnium linguis loqui, qui in una nati erant, et unam solam didicerant. Expaverunt, et exhorruerunt tantum miraculum, millia eorum qui crucifixerant Dominum: compuncti corde de tanto miraculo, quaesierunt consilium ab Apostolis, quid facerent, posteaquam eis praedicatus est Christus, mirantibus unde idiotae homines linguis omnibus loquerentur. Per Petrum igitur apostolum annuntiato eis Christo, quem in cruce contempserant, quem tanquam mortalem hominem irriserant; cui propterea insultabant, quia de cruce non descendebat, cum utique maius multo fuerit quod fecit, de sepulcro resurgere, quam de cruce descendere: annuntiato ergo sibi Christo dixerunt, Quid faciemus? Illi qui saevierunt in Dominum, quem videbant, iam consilium petunt salutis; et dictum est eis: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Iesu Christi; et dimittentur vobis peccata vestra . Ecce viderunt posteriora eius, cuius faciem videre non potuerunt. Manus enim eius erat super oculos eorum; non semper, sed donec transiret. Posteaquam transiit, abstulit manum ab oculis eorum: ablata manu ab oculis suis, dicunt discipulis, Quid faciemus? Primo saevi, postea pii; primo irati, postea timidi; primo duri, postea flexi; primo caeci, postea illuminati.