monumenta.ch > Augustinus > sectio 11

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 138, 11
Si ascendero, inquit, in coelum, tu ibi es; si descendero in infernum, ades. Tandem cognovisti, male fugitive, nullo pacto te posse fieri longe ab eo, a quo longinquare voluisti. Ecce ille ubique est: tu, quo iturus es? Invenit consilium, et hoc ab illo qui eum iam revocare dignatur inspiratum. Si ascendero in coelum, tu ibi es; si descendero in infernum, ades. Si me extulero, te invenio repressorem; si me abscondero, te invenio inquisitorem; et non inquisitorem tantum, sed et investigatorem. Si enim superbiero de iustitia mea, tu ibi es, cuius est vera iustitia. Si peccando venero in profundum malorum, et confiteri contempsero , dicens, Quis me videt ? inferno enim quis confitebitur tibi ? etiam illic ades, ut vindices. Quo ergo iturus sum, ut a facie tua fugiam, id est, iratum te non sentiam?