monumenta.ch > Augustinus > sectio 18

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 138, 18
Quoniam tu possedisti renes meos, Domine. Non sine causa, Sicut tenebrae eius, sic et lumen eius. Intus est possessor: non solum cor tenet, sed etiam renes; non solum cogitationes, sed etiam delectationes. Ipse ergo possidet unde me delectaret aliquid lucis in nocte; ipse tenet renes meos: non novi delectari nisi de luce interiore sapientiae ipsius. Quid ergo? non delectaris de prosperitate rerum, de felicitate temporum, de honoribus, de divitiis, de familia? Non delector, inquit. Quare? Quia sicut tenebrae eius, sic et lumen eius. Unde tibi ista indifferentia, ut sicut tenebrae eius, sic sit tibi et lumen eius? unde? Quoniam tu possedisti renes meos, Domine; suscepisti me ex utero matris meae. Dum essem in utero matris meae, non indifferenter habebam tenebras illius noctis et lucem illius noctis. Etenim uterus matris meae, consuetudo civitatis meae fuit. Quae est illa civitas? Quae nos primo genuit in captivitate. Novimus Babyloniam illam de qua hesterno die locuti sumus, unde proficiscuntur omnes qui credunt et suspirant illi luci, Ierusalem coelesti . Ego ergo dixi: Ex utero matris meae susceptus sum a Domino; inde mihi tenebrae noctis huius et lux huius noctis indifferentes factae sunt. Qui autem est in utero matris illius Babyloniae, gaudet prosperis saeculi, frangitur adversitatibus saeculi; non novit gaudere nisi aliquid prosperum eveniat secundum tempus, nec novit contristari nisi aliquid adversum eveniat secundum tempus. Iam exi de utero Babyloniae, incipe cantare hymnum Domino: egredere, et nascere; suscipiet te Deus ex utero matris tuae. Quis Deus? Deus ille apostoli Pauli, qui dixit: Cum autem placuit Deo, qui me segregavit de utero matris meae, revelare Filium suum in me . Quae enim erat mater eius? Synagoga. Et ibi quid didicerat, nisi quod habebant et didicerant ipsi Iudaei et ipse populus? Nomen in illis remanserat laudis Dei; facta autem in eis non inveniebantur: erant in eis verba Dei, quasi folia in arbore, et fructus nusquam. Talem arborem fici, sicut nostis, cum Dominus invenisset, maledicto arefecit. Invenit enim in ea folia, et fructum non invenit: quamdam nobis arborem figurabat. Nam fructuum illorum tempus nondum erat : quod omnes homines noverant, artifex coeli et terrae non noverat? Ergo ille qui Paulum segregavit ab utero matris suae, ipse et nos segregavit ab utero matris nostrae. Cuius matris nostrae? Illius Babyloniae. Suscepti ergo ex utero illo, iam incipiamus habere aliam spem. Promisit, fratres, quare gaudeatis ; fructus facite positi in alia spe. Iam non novimus malum nisi offendere Deum, et non perduci ad illa quae promisit; nec novimus bonum nisi promereri Deum, et perduci ad illa quae promittit. Quid illa bona mundi huius, et mala mundi huius? Indifferenter habeamus; quia iam suscepti ab utero illius matris nostrae indifferenter ea habentes, dicimus, Sicut tenebrae eius, sic et lumen eius. Nec felicitas saeculi nos facit beatos, nec adversitas miseros. Opus est iustitiam tenere, fidem diligere, sperare in Deum, diligere Deum, diligere et proximum. Post istos labores habebimus indefessam lucem, habebimus diem sine occasu: transit quidquid est in ista nocte lucidum et tenebrosum. Quoniam tu possedisti renes meos, Domine; suscepisti me ex utero matris meae.