monumenta.ch > Augustinus > sectio 20

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 138, 20
Non est absconditum os meum a te, quod fecisti in abscondito. Os suum dicit: quod vulgo dicitur ossum, latine os dicitur. Hoc in graeco invenitur . Nam possemus hic putare os esse, ab eo quod sunt ora; non os correpte , ab eo quod sunt ossa. Non est ergo absconditum, inquit, os meum a te, quod fecisti in abscondito. Habeo in abscondito quoddam ossum. Sic enim potius loquamur: melius est reprehendant nos grammatici, quam non intelligant populi. Ergo est, inquit, quoddam ossum meum intus in abscondito; tu fecisti intus ossum mihi in abscondito, et non est absconditum a te. In abscondito enim fecisti; sed numquid et tibi hoc abscondisti? Hoc ossum meum factum a te in abscondito homines non vident, homines non noverunt; tu autem nosti, qui fecisti. Quod ergo os dicit, fratres? Quaeramus illud; in abscondito est. Sed quia christiani in nomine Domini christianis loquimur, modo invenimus quod sit ossum huiusmodi. Firmitas quaedam est interior; quia in ossibus firmitas et fortitudo intelligitur. Est ergo quaedam animae interior firmitas, ubi non frangitur . Quaelibet tormenta, quaelibet tribulationes, quaelibet huius saeculi adversitates undique saeviant; illud quod Deus in abscondito fecit firmum, in nobis frangi non potest, non cedit. A Domino enim facta est quaedam firmitas patientiae nostrae, de qua dicitur in alio psalmo: Verumtamen Deo subiicietur anima mea; quoniam ab ipso patientia mea . Et attende apostolum Paulum, habentem intus hoc genus firmitatis: Quasi tristes, inquit; semper autem gaudentes . Unde quasi tristes? Contumeliis, opprobriis, persecutionibus, flagellis, plagis, lapidationibus, carceribus, catenis. Quis non eos miseros tunc existimaret? Nec illi ipsi persecutores saevirent in eos, nisi putarent eos miseros fieri persecutionibus suis. Illi enim eos ex sua infirmitate coniiciebant, qui non habebant ossum absconditum interius: illi vero qui habebant, hominibus foris tristes videbantur, intus autem gaudebant Deo; cui non erat absconditum ossum ipsorum, quod fecerat in abscondito. Aperit autem hoc ossum in abscondito factum a Deo idem apostolus Paulus, his verbis: Non solum autem, inquit, sed etiam gloriamur in tribulationibus. Parum est quia non es tristis, sed et gloriaris? Sufficiat tibi tristem non esse. Parum est, inquit, Christianis: tale ossum mihi fecit in abscondito, ut parum sit non frangi, nisi etiam glorier. Unde gloriaris? In tribulationibus, scientes quia tribulatio patientiam operatur. Vide quomodo formata sit illa firmitas intus in corde: Scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem; spes autem non confundit: quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis . Sic formatum atque firmatum est ossum illud absconditum, ut faciat nos etiam gloriari in tribulationibus. Sed videmur hominibus miseri, quia absconditum est eis quod habemus intrinsecus. Non est absconditum os meum a te, quod fecisti in abscondito: et substantia mea, in inferioribus terrae. Ecce in carne est substantia mea, in inferioribus terrae est substantia mea; et habeo tamen ossum intrinsecus, quod formasti, quod faciat me non cedere omnibus persecutionibus inferioris huius regionis, ubi est adhuc substantia mea. Quid enim magnum est si fortis est angelus? Magnum est si fortis est caro. Et unde fortis caro, unde forte vas fictile, nisi quia factum est ibi ossum in abscondito? Et substantia mea in inferioribus terrae.