monumenta.ch > Augustinus > sectio 23

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 138, 23
Sed quid est, errabunt per diem? Numquid peribunt? Et ubi est, Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur? Ergo quando per diem erraverunt? Cum hic positum Dominum non intellexerunt. Et quid sequitur? Mihi autem valde honorificati sunt amici tui, Deus. Iidem ipsi qui per diem erraverunt, et nemo fuit in eis, amici tui facti sunt, et valde mihi honorificati sunt. Factum est in eis os illud post resurrectionem Domini in abscondito, et pro eius nomine passi sunt, in cuius passione trepidaverunt. Mihi autem valde honorificati sunt amici tui, Deus; valde confortati sunt principatus eorum. Facti Apostoli, facti duces Ecclesiae, facti arietes ducentes greges, valde confortati sunt principatus eorum.