monumenta.ch > Augustinus > sectio 25

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 138, 25
Exsurrexi, et adhuc sum tecum. Exsurrexi, et adhuc sum tecum, quid est? Iam passus sum, inquit, sepultus sum; ecce surrexi, et adhuc me non intelligunt secum. Adhuc tecum sum, id est, nondum cum ipsis; quia nondum agnoscunt. Sic enim legitur in Evangelio, quia post resurrectionem Domini nostri Iesu Christi, sibi apparentem non continuo cognoverunt . Est et alius sensus, Exsurrexi, et adhuc sum tecum: ut hoc tempus significare voluerit, quo adhuc in occulto est ad dexteram Patris, antequam reveletur in claritate qua venturus est ad iudicandum de vivis et mortuis.