monumenta.ch > Augustinus > sectio 29

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 138, 29
Cum ergo corpus Christi ab impiis et iniquis etiam corporaliter in fine separandum, nunc inter eos interim gemat; et cum illi occisi peccatores tanquam de malorum communione bonis calumniando, et se quasi per occasionem malorum magis a bonis et innocentibus separando, sic accipiant in vanitate civitates suas, ut multi mali adhuc restent, qui eorum separationem non sequantur, sed a bonis usque in finem tolerandi, in eadem permixtione remaneant: quid inter haec agit corpus Christi, sive centenum, sive sexagenum, sive tricenum fructum afferens cum tolerantia ? Quid agit proxima Christi in medio filiarum. sicut lilium in medio spinarum ? Quae sunt voces eius? quae conscientia? quae species filiae regis intrinsecus ? Ecce audi quid dicat: Proba me, Deus, et scito cor meum. Tu Deus, tu proba, tu scito; non homo, non haereticus, qui nec probare novit, nec scire potest cor meum, ubi tu probas et scis quia non consentiam factis malorum, et illi me putant contaminari posse peccatis aliorum: ut dum ego in longinqua peregrinatione mea facio quod in alio psalmo gemo, id est, cum iis qui oderant pacem sum pacificus , donec perveniam ad illam visionem pacis, quod interpretatur Ierusalem, quae est mater omnium nostrum, civitas aeterna in coelis; ipsi litigando et calumniando seque separando, accipiant, non plane in aeternitate, sed in vanitate civitates suas. Proba ergo me, Deus, et scito cor meum; scrutare me, et cognosce semitas meas. Utquid hoc? Attende quid sequitur.