monumenta.ch > Augustinus > sectio 4 > sectio 10 > 106 > uwbM.p.th.f.68.237 > sectio 3

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 143, 3
Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas in praelium, digitos meos ad bellum. Vox nostra est, si corpus Christi nos sumus. Benedicamus Dominum Deum nostrum qui docet manus nostras in praelium, digitos nostros ad bellum. Repetitio sententiae videtur: quod est, manus nostras in praelium; hoc est; digitos nostros ad bellum. An aliquid interest inter manus et digitos? Digitis utique operantur et manus: non itaque absurde accipimus digitos pro manibus positos. Verumtamen in digitis agnoscimus divisionem operationis, et tamen radicem unitatis . Vide illam gratiam: dicit Apostolus, 'Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu, alii donationes curationum in uno Spiritu, alii genera linguarum, alii prophetia, alii diiudicatio spirituum. Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult' . Alii illud, alii hoc; divisiones sunt operationis: Omnia haec operatur unus atque idem Spiritus; radix est unitatis. His ergo digitis pugnat corpus Christi, procedens in bellum, procedens in praelium.