monumenta.ch > Augustinus > sectio 7

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 143, 7
Et cum praeliaris, quia dum praeliaris, periclitaris, dic quae sequuntur, in praeliandi periculo constitutus. Misericordia mea. Non vincar. Quid est hoc, Misericordia mea? Praebes mihi misericordiam, et in me existis misericors? an, Donasti mihi ut et ipse sim misericors? De nulla enim re sic vincitur inimicus, quam cum misericordes sumus. Omnino parat calumnias ad iudicium, et non potest falsa obiicere, quia non est apud quem. Si enim apud hominem iudicem nobiscum ageret, posset eum mentiendo fallere, et nos gravare criminationibus falsis: quia vero apud talem iudicem causa nostra cum illo est, qui falli non potest; ideo ambit ut ad peccatum seducat, ut habeat vera quae obiiciat. Et ubi forte aliquibus eius fraudibus succumbit humana fragilitas, sequatur in confessione opus humilitatis, exerceatur in operibus misericordiae et pietatis . Omnia delentur, cum ex vero corde et plena fiducia dicimus illi qui videt: Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus . Dic toto corde, dic tota fiducia, dic securus, Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus; aut noli dimittere, si non dimittimus. Quod etsi non dixeris, Noli dimittere, si non dimittimus; prorsus non dimittit, si non dimittimus. Neque enim ut tu sis impunitus peccator, erit ille mendax promissor. Vis, inquit, ut dimittam? Dimitte. Est aliud opus misericordiae: Vis ut dem? Da. Uno loco positum est in Evangelio, Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis . Aliquid, inquit, contra te teneo, aliquid et tu contra alterum tenes; dimitte, et dimitto. Aliquid petis a me, aliquid petit alter a te; da, et do. Et quae dimittit? quae dat? Nonne charitas? Et unde charitas nisi per Spiritum sanctum qui datus est nobis ? Si ergo per opera misericordiae noster vincitur inimicus, et opera misericordiae habere non possemus, nisi charitatem haberemus; charitas autem nobis nulla esset, nisi per Spiritum sanctum acciperemus : ille docet manus nostras in praelium, et digitos nostros ad bellum; illi recte dicimus, Misericordia mea, a quo habemus etiam ut misericordes simus. Iudicium enim sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam.