monumenta.ch > Augustinus > sectio 8

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 143, 8
Parva putatis opera misericordiae? Libet et de his aliquid dicere. Attendite primo istam sententiam de sancta Scriptura depromptam, quam modo commemoravi: Iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam. Sine misericordia iudicabitur qui misericordiam non fecit antequam iudicaretur. Quid deinde? quid sequitur? Superexaltat autem misericordia iudicio . Quid est hoc, fratres, Superexaltat misericordia iudicio? Superponitur misericordia iudicio: in quo inventum fuerit opus misericordiae, etsi habuerit aliquid forte in iudicio quo puniatur, tanquam unda misericordiae peccati ignis exstinguitur. Superexaltat enim misericordia iudicio. Quid autem? et cum talibus subvenit, et cum tales liberat, et cum talibus ignoscit, iniustus est Deus? Absit. Et ibi iustus est: non ei tollit misericordia iustitiam, nec iustitia misericordiam. Vide enim si non iustus est: Dimitte, et dimitto; da, et do. Vide si non iustus est: In qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur vobis . Ad hoc enim, In qua mensura: non enim mensura eiusdem generis est; sed ad hoc eadem mensura, Ignosce, et ignosco. Est apud te mensura veniae dandae; invenies apud me mensuram veniae accipiendae: est apud te mensura tribuendi quod habes; invenies apud me mensuram accipiendi quod non habes.