monumenta.ch > Augustinus > sectio 12

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 143, 12
Domine, inclina coelos tuos, et descende: tange montes, et fumigabunt. Corusca coruscationem, et disperges eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. Emitte manum tuam ex alto; et exime me, et erue me de aquis multis. Corpus Christi, humilis David, gratia plenus, de Deo praesumens, pugnans in hoc saeculo, invocat adiutorium Dei: Inclina coelos tuos, et descende. Qui sunt coeli inclinati? Apostoli humiliati. Isti enim coeli enarrant gloriam Dei: et de his coelis enarrantibus gloriam Dei mox dicitur, Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum: in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum . Cum ergo isti coeli emitterent voces suas per omnes terras, et facerent mirabilia, coruscante de illis et intonante Domino miraculis et praeceptis, putati sunt dii descendisse de coelo ad homines. Nam quidam ex Gentibus hoc putantes, eis etiam sacrificare voluerunt. Tunc illi videntes sibi deferri indebitum honorem, et expavescentes, et detestantes, et eos qui sic errabant corrigentes, ut ostenderent eis motum animi sui, consciderunt vestimenta sua, et dixerunt, Quid hoc facitis? Homines et nos sumus passibiles, sicut et vos. Et coeperunt sub his verbis commendare excellentiam Domini nostri Iesu Christi , humiliantes se ut commendaretur Deus; quia inclinati erant coeli, ut descenderet Deus. Inclina ergo coelos tuos, et descende. Factum est. Tange montes, et fumigabunt: montes superbos, elationes terrenas, tumidas granditates: Tange, inquit, tange istos montes; de gratia tua da istis montibus: et fumigabunt; quia fatebuntur peccata sua. Fumus confitentium peccatorum extorquebit et lacrymas humiliatorum superborum. Tange montes, et fumigabunt. Quamdiu non tacti, magni sibi videntur. Dicturi sunt, Tu magnus, Domine ; dicturi sunt et montes, Tu solus altissimus super omnem terram .