monumenta.ch > Augustinus > sectio 13

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 143, 13
Sed sunt quidam conspirantes, convenientes in unum adversus Dominum, et adversus Christum eius . Convenerunt, conspiraverunt. Corusca coruscationes, et disperges eos. Crebresce miraculis tuis, et solvetur conspiratio eorum. Corusca coruscationes, et disperges eos. Iam miraculis territi, non audebunt aliquid contra te, et in ipsis miraculis expavescentes haesitabunt. Quis est iste qui tanta potest? quis est iste qui sic exaltatur, cuius nomen tantum valet? Cum dicunt, Quis est iste, credituri sunt: coruscasti miraculis, et dispersisti malam consensionem eorum. Emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. Sagittae potentis acutae ; praecepta tua, dicta tua feriant cor eorum. Emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. Vulnerentur male sani, ut sanentur bene vulnerati; et dicant iam in Ecclesia et in corpore Christi constituti, dicant cum Ecclesia: Quoniam vulnerata charitate ego sum . Emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.