monumenta.ch > Augustinus > sectio 14

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 143, 14
Emitte manum tuam ex alto. Quid postea? quid in fine? Quomodo vincit corpus Christi ? Coelesti adiutorio. Veniet enim ipse Dominus in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo ; ipse Salvator corporis, manus Dei, Emitte manum tuam ex alto; et exime me, et erue me de aquis multis. Quid est, de aquis multis? De populis multis. Quibus populis? Alienigenis, infidelibus, sive foris oppugnantibus, sive intus insidiantibus. Exime me de aquis multis, in quibus me exercebas, in quibus me ad exuendum a sordibus volvebas. Haec est illa aqua contradidictionis . Exime me, et erue me de aquis multis.