monumenta.ch > Augustinus > sectio 16

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 143, 16
Quid tu inter eos cum vase pastorali, habente quinque lapides? Dic mihi aliter: eamdem Legem quam significasti quinque lapidibus, significa et aliter. Deus, canticum novum cantabo tibi. Canticum novum, gratiae est ; canticum novum, hominis novi est; canticum novum, Testamenti Novi est. Cantabo tibi inquit, canticum novum. Sed ne putes gratiam a Lege discedere, cum magis per gratiam Lex impleatur: In psalterio decem chordarum psallam tibi. In psalterio decem chordarum, in Lege decem praeceptorum: ibi tibi psallam, ibi tibi gaudeam, ibi tibi cantem canticum novum; quia plenitudo Legis charitas est . Caeterum qui non habent charitatem, portare psalterium possunt, cantare non possunt. Ego itaque, inquit, inter aquas contradictionis cantabo tibi canticum novum; et nunquam strepitu suo facient aquae contradictionis, ut obtumescat psalterium meum: In psalterio decem chordarum psallam tibi.