monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 92, 4
Est aliud quod in hoc verbo possimus intelligere. Diximus quia qui se praecingit, ante se ponit quod sibi adiungit, ut se cingat. Quia ergo illi qui detrahunt nobis, aliquando nobis absentibus faciunt, tanquam post dorsum; aliquando coram in faciem, sicut Domino faciebant pendenti in cruce, Si filius Dei est, descendat de cruce : non opus habes fortitudine quando tibi aliquis detrahit absenti, quia non audis, nec sentis; si autem in faciem tibi dicat, opus est ut fortis sis. Quid est, Fortis sis? Ut feras: ne forte ideo te putes fortem, cum audieris, quia percutis pugno victus convicio. Non est ista fortitudo, si conviciatus percutias, quoniam ab ira victus es : et valde stultum est, hominem victum fortem dicere, cum dicat Scriptura, Melior est qui vincit iram, quam qui capit civitatem . Meliorem dixit irae victorem, quam civitatis captivatorem. Habes ergo adversarium magnum in teipso. Cum audito convicio ira coeperit surgere, ut reddas malum pro malo, recordare verba Apostoli: Non reddentes malum pro malo, neque maledictum pro maledicto . His verbis recordatis frangis iram, tenes fortitudinem; et quia coram te ille tibi maledixit, non post dorsum tuum, praecinctus es illa.