monumenta.ch > Augustinus > sectio 7

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 92, 7
Elevaverunt flumina voces suas. Quae sunt ista flumina quae elevaverunt voces suas? Non audivimus: neque quando natus est Dominus, audivimus locuta flumina, neque quando baptizatus est, neque quando passus est; non audivimus flumina locuta. Legite Evangelium, non invenitis quia locuta sunt flumina. Parum est quia locuta sunt, elevaverunt voces suas: non solum locuta sunt, sed fortiter, magne, excelse. Quae sunt ista flumina quae locuta sunt? Diximus quod in Evangelio non legimus; tamen ibi quaeramus. Nam si ibi non invenimus, ubi inveniemus? Ego vobis fingere potero: et subito ero non certus dispensator , sed ineptus fabulator. In Evangelio quaeramus, simul quaeramus quae sunt flumina quae elevaverunt voces suas. Stabat Iesus, et clamabat, dictum est in Evangelio. Quid clamabat? Ecce iam ipsum caput fluminum clamat; ipse fons vitae unde sunt flumina cursura, levavit prior vocem suam. Et quid stans Iesus clamabat ? 'Qui credit in me, sicut Scriptura dicit, flumina aquae vivae de ventre eius fluent.' Evangelista sequitur statim: 'Hoc autem dicebat de Spiritu, quem accepturi erant hi qui in eum erant credituri. Spiritus autem nondum erat datus, quia Iesus nondum erat glorificatus . Cum autem glorificatus esset Iesus in resurrectione et ascensione in coelos, sicut nostis, fratres; impletis ibi decem diebus propter quoddam sacramentum, misit Spiritum suum sanctum, implevit discipulos . Ipse Spiritus magnum flumen, unde impleta sunt multa flumina. De ipso flumine dicit psalmus alio loco: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei . Ergo facta sunt flumina currentia de ventre discipulorum, cum acceperunt Spiritum sanctum: ipsa flumina accepto Spiritu sancto. Unde flumina elevaverunt voces suas? quare elevaverunt? Quia primo timuerunt. Petrus nondum fuit flumen, quando interrogatione ancillae ter Christum negavit: Nescio hominem . Hic timens mentitur; nondum elevat vocem, nondum est flumen. Ubi autem impleti sunt Spiritu sancto, accersierunt eos Iudaei, et praeceperunt eis ne omnino loquerentur, neque docerent in nomine Iesu. Petrus autem et Ioannes dixerunt ad eos: 'Si iustum est coram Deo, ut vobis obediamus magis quam Deo, iudicate: non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui. Elevaverunt' ergo 'flumina vocem suam, a vocibus aquarum multarum.' Ad ipsam elevationem vocis pertinet quod ibi scriptum est, 'Stetit autem Petrus cum undecim, et elevata voce dixit ad eos, Viri Iudaei' ; et caetera quibus annuntiat Iesum sine timore cum magna fiducia. Elevaverunt enim flumina vocem suam, a vocibus aquarum multarum. Nam et cum dimissi essent Apostoli de concilio Iudaeorum, venerunt ad suos, et indicaverunt quanta eis sacerdotes et seniores dixerunt: at illi audientes levaverunt vocem unanimes omnes ad Dominum, et dixerunt, Domine, tu es qui fecisti coelum et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt ; et caetera quae dicere potuerunt flumina elevantia vocem suam. Mirabiles suspensurae maris. Cum enim illi elevassent voces suas discipuli, crediderunt multi, et acceperunt multi Spiritum sanctum, et coeperunt multa flumina clamare de paucis. Ideo sequitur, A vocibus aquarum multarum mirabiles suspensurae maris: id est, huius saeculi. Cum coepisset Christus tantis vocibus praedicari, coepit irasci mare, coeperunt crebrescere persecutiones. Cum elevassent ergo flumina vocem suam, a vocibus aquarum multarum mirabiles suspensurae maris. Suspensurae, exaltationes sunt; quia quando irascitur mare, suspenduntur fluctus. Suspendantur fluctus quantum volunt, fremat mare quantum vult; mirabiles quidem suspensurae maris, mirabiles minae, mirabiles persecutiones, sed vide quid sequitur: Mirabilis in excelsis Dominus. Compescat se ergo mare, et aliquando tranquilletur, detur pax Christianis. Turbabatur mare, fluctuabat navicula. Navicula Ecclesia est, mare saeculum est. Venit Dominus, ambulavit super mare, et pressit fluctus . Quomodo ambulavit Dominus super mare? Super capita istorum fluctuum magnorum spumantium. Potestates, et reges crediderunt, subiugati sunt Christo. Ergo non terreamur, quia mirabiles suspensurae maris: Mirabilis in excelsis Dominus.