monumenta.ch > Augustinus > sectio 8

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 92, 8
Testimonia tua credita facta sunt nimis. Magis quam mirabiles erant suspensurae maris, et mirabilis in excelsis Dominus. 'Testimonia tua credita facta sunt nimis. Testimonia tua,' quia dixerat illud ante: 'Haec dico vobis, ut in me pacem habeatis, in mundo autem pressuram.' Ergo quia mundus pressuram vobis facturus est, dico vobis. Coeperunt pati, et confirmarunt in se quod illis praedixerat Dominus, et magis fortes sunt facti. Cum enim videbant impleri in se passiones, sperabant compleri in se et coronas: et ideo 'mirabiles suspensurae maris; mirabilis in excelsis Dominus. Ut in me,' inquit, 'pacem habeatis, in mundo autem pressuram.' Ergo quid facimus? Saevit mare, extolluntur fluctus, et rabidi fremunt; pressuras patimur: nonne forte deficimus? Absit. 'Mirabilis in excelsis Dominus.' Adeo et ibi cum diceret, 'ut in me pacem habeatis, in mundo autem pressuram;' quasi dicerent, Putas non premet nos mundus, et exstinguet nos? statim subiecit, Sed gaudete, quia ego vici saeculum . Si ergo ait, ego vici saeculum, adhaerete illi qui vicit saeculum, qui vicit mare. Gaudete ad eum, quia mirabilis est in excelsis Dominus, et testimonia tua credita facta sunt nimis. Et quid factum est de his omnibus? Domum tuam decet sanctificatio, Domine. Domum tuam, totam domum tuam: non hic, aut hic, aut ibi; sed domum tuam totam, per totum orbem terrarum? Quare per totum orbem terrarum Quia correxit orbem terrae, qui non commovebitur . Domus Domini fortis erit; per totum orbem terrarum erit: multi cadent, sed domus illa stat; multi turbabuntur, sed domus illa non movebitur. Domum tuam decet sanctificatio, Domine. Numquid parvo tempore? Absit. In longitudinem dierum.