monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 13, 1
Quid sit in finem, non est saepius repetendum. Finis enim Legis Christus, ad iustitiam omni credenti , sicut Apostolus dicit. Illi credimus, quando incipimus viam bonam ingredi; ipsum videbimus, cum pervenerimus: et ideo ipse finis.