monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 13, 2
Dixit imprudens in corde suo: Non est Deus. Nec ipsi enim sacrilegi et detestandi quidam philosophi, qui perversa et falsa de Deo sentiunt, ausi sunt dicere, Non est Deus: ideo ergo, Dixit in corde suo; quia hoc nemo audet dicere, etiam si ausus fuerit cogitare. Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in affectionibus suis: id est, dum amant hoc saeculum, et non amant Deum: ipsae sunt affectiones quae corrumpunt animam, et sic excaecant, ut possit etiam dicere imprudens in corde suo: Non est Deus; sicut enim non probaverunt Deum habere in notitia , dedit illos Deus in reprobum sensum . Non est qui faciat bonitatem, non est usque ad unum. Usque ad unum: vel cum ipso uno potest intelligi, ut nullus hominum intelligatur: vel praeter unum, ut accipiatur Dominus Christus; sicut dicimus, Iste ager usque ad mare est; non utique simul computamus et mare. Et iste est melior intellectus ut nemo intelligatur fecisse bonitatem usque ad Christum; quia non potest quisquam hominum facere bonitatem, nisi ipse monstraverit: et illud verum est; quia usquequo quisque cognoscat unum Deum, non potest facere bonitatem.