monumenta.ch > Augustinus > 116 > 117 > ubk8°Ms.theol.5.18 > bsbClm6224.33 > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 13, 4
Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: id est, Iudaei tales facti sunt, quales et Gentes, de quibus supra dictum est. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum: similiter ut supra intelligendum est. Sepulcrum patens est guttur eorum. Aut voracitas significatur inhiantis gulae; aut in allegoria, qui occidunt et quasi devorant interfectos eos, quibus suorum morum perversitatem persuadent. Cui simile est e contrario quod Petro dictum est, Macta et manduca ; ut in suam fidem et bonos mores Gentes converteret. Linguis suis dolose agebant: comes est voracibus adulatio et omnibus malis. Venenum aspidum sub labiis eorum: Venenum dolum dicit; aspidum autem, quia nolunt audire praecepta legis, sicut aspides nolunt audire verba incantantis , quod in alio psalmo evidentius dicitur. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est: hoc est, venenum aspidum. Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: consuetudine malefaciendi. Contritio et infelicitas in viis eorum: omnes enim malorum hominum viae plenae sunt laboribus et miseria; ideo Dominus clamat: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite iugum meum, et discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde. Iugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est . Et viam pacis non cognoverunt: hanc utique quam Dominus, ut dixi, commemorat, in iugo leni et sarcina levi. Non est timor Dei ante oculos eorum: isti non dicunt, Non est Deus; sed tamen non timent Deum.