monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 124, 3
Qui sunt isti? Qui inhabitant Ierusalem: ipsi non commovebuntur in aeternum, qui inhabitant Ierusalem. Si hanc Ierusalem intellexerimus, omnes qui illic inhabitabant, bellis et eversione ipsius civitatis exclusi sunt: modo quaeris Iudaeum in civitate Ierusalem, et non invenis. Quare ergo non movebuntur in aeternum, qui inhabitant Ierusalem, nisi quia est alia Ierusalem, de qua multa soletis audire? Ipsa est mater nostra, cui suspiramus et gemimus in ista peregrinatione, ut ad illam redeamus. Erraveramus ab ea , et viam non habebamus: Rex ipsius venit, et via nobis factus est, ut ad illam redire possimus. Ipsa est illa, ubi stantes erant pedes nostri in atriis Ierusalem, sicut audistis in psalmo canticorum graduum superiore, iam vobis exposito et tractato qui interfuistis; cui suspirabat ille qui cantabat, Ierusalem quae aedificatur ut civitas; cuius participatio eius in idipsum . Qui ergo ibi habitant non movebuntur in aeternum. Qui autem habitarunt in ista Ierusalem, moti sunt; primo corde, postea exsilio. Quando moti sunt corde et ceciderunt, tunc Regem ipsius supernae Ierusalem crucifixerunt. Iam spiritualiter foris erant, et ipsum Regem foras excludebant. Eiecerunt enim illum extra civitatem suam, et foris crucifixerunt . Et ipse eiecit illos extra civitatem suam, id est aeternam Ierusalem matrem omnium nostrum, quae est in coelis.