monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 124, 5
Et ut noveritis quales sint montes in circuitu eius; ubi commemoravit montes bonos Scriptura, valde raro et difficile, aut forte nunquam non et statim ibi nominat Dominum, aut simul significat, ne spes remaneat in montibus. Ecce videte quam multa commemoravi. Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi: et ne ibi remaneas, Auxilium meum, inquit, a Domino, qui fecit coelum et terram. Rursus, Suscipiant montes pacem populo tuo: cum dixit, Suscipiant, ostendit alium esse fontem pacis unde illi suscipiunt. Rursus, A montibus illuminans: sed, Tu, dixit; Illuminans tu admirabiliter a montibus aeternis. Item hoc loco cum dixisset, Montes in circuitu eius; ne tu rursum remaneres in montibu, statim subiunxit, Et Dominus in circuitu plebis suae: ut tua spes non sit in montibus, sed in illo qui illuminat montes. Cum enim ille habitat in montibus, id est in sanctis, ipse est in circuitu plebis suae; et ipse muravit plebem suam munimento spirituali, ne moveatur in aeternum. At vero de illis montibus malis quando loquitur Scriptura, non eis addit Dominum. Tales montes, iam saepe diximus vobis, significant magnas quasdam animas, sed malas. Non enim putetis, fratres, quia potuerunt fieri haereses per aliquas parvas animas. Non fecerunt haereses, nisi magni homines: sed quantum magni, tantum mali montes. Non enim montes erant tales qui susciperent pacem, ut colles susciperent iustitiam; sed illi dissensionem susceperunt a diabolo patre suo. Montes ergo erant ad tales montes cave ne fugias. Venturi enim sunt homines, et dicturi tibi: Magnus ille vir, et magnus ille homo. Qualis fuit ille Donatus! qualis est Maximianus ! et nescio quis Photinus , qualis fuit! et ille Arius qualis fuit! Omnes istos montes nominavi, sed naufragosos. Videtis quia lucet de illis aliqua flamma sermonis, et aliquis de ipsis ignis accenditur. Si navigatis in ligno, et noctem patimini, id est, caliginem huius vitae; non vos fallant, nec dirigatis illuc navim: ibi sunt saxa, ibi naufragia magna fiunt. Cum ergo tibi laudati fuerint isti montes, et coeperit tibi suaderi ut venias ad ipsos montes, quasi ad auxilium, et ibi requiescas; responde: In Domino confido; quomodo dicitis animae meae, Transmigra in montes sicut passer ? Bonum est enim tibi ut in illos montes leves oculos unde tibi auxilium a Domino sit, ut evadas sicut passer de muscipula venantium, non transmigres in montes. Passer enim instabilis res est; cito movetur, cito volat hinc et inde. Sed tu confide in Domino, et eris sicut mons Sion; non commoveberis in aeternum, et non transmigrabis in montes sicut passer. Numquid ibi sic nominavit montes, ut de Domino diceret?