monumenta.ch > Augustinus > sectio 7

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 124, 7
Quoniam non derelinquet Dominus virgam peccatorum super sortem iustorum, ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas. Modo quidem iusti aliquantum laborant, et modo aliquando iniusti dominantur iustis. Quibus mobis? Aliquando iniusti perveniunt ad honores saeculi: cum pervenerint et facti fuerint vel iudices, vel reges, quia hoc facit Deus propter disciplinam plebis suae, propter disciplinam populi sui; non potest fieri nisi ut exhibeatur illis honor debitus potestati. Ordinavit enim sic Deus Ecclesiam suam, ut omnis potestas ordinata in saeculo habeat honorem, et aliquando a melioribus. Sed exempli gratia unam rem dico; hinc coniicite gradus omnium potestatum. Prima et quotidiana potestas hominis in hominem domini est in servum. Prope omnes domus habent huiusmodi potestatem. Sunt domini, sunt et servi; diversa sunt nomina: sed homines et homines paria sunt nomina. Et quid dicit Apostolus, docens servos dominis suis subditos esse? Servi, obaudite dominis vestris secundum carnem: quia est dominus secundum spiritum. Ille est verus dominus et aeternus; isti autem temporales secundum tempus. Tu cum ambulas in via, cum vivis in hac vita, non vult te facere superbum Christus. Contigit tibi ut christianus efficereris, et haberes dominum hominem: non ideo christianus effectus es, ut dedigneris servire. Cum enim Christo iubente servis homini, non illi servis, sed illi qui iussit. Et hoc ait: Obaudite dominis vestris secundum carnem, cum timore et tremore, in simplicitate cordis; non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed quasi servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, cum bona voluntate . Ecce non fecit de servis liberos, sed de malis servis bonos servos. Quantum debent divites Christo, qui illis componit domum! ut si fuit ibi servus infidelis, convertat illum Christus, et non ei dicat, Dimitte dominum tuum; iam cognovisti eum qui verus est dominus: ille forte impius est et iniquus, tu iam fidelis et iustus; indignum est ut iustus et fidelis serviat iniquo et infideli. Non hoc ei dixit, sed magis, Servi: et ut corroboraret; servum, hoc dixit, Exemplo meo servi; prior servivi iniquis. Dominus enim tanta in passione sustinens, a quibus sustinuit, nisi dominus a servis? et a quibus, nisi a malis servis? Nam si fuissent boni servi, honorarent dominum. Sed quia mali servi erant, iniuriaverunt. Ille quid contra? Reddidit dilectionem pro odio: ait enim, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt . Si Dominus coeli et terrae, per quem facta sunt omnia, servivit indignis, rogavit pro saevientibus et furentibus, et tanquam medicum se exhibuit adveniens (nam et medici et arte et sanitate meliores serviunt aegrotis); quanto magis non debet dedignari homo, ex toto animo, et ex tota bona voluntate, cum tota dilectione servire domino etiam malo? Ecce servit melior deteriori, sed ad tempus. Quod autem dixi de domino et servo, hoc intelligite de potestatibus et regibus, de omnibus culminibus huius saeculi. Aliquando enim potestates bonae sunt, et timent Deum; aliquando non timent Deum. Iulianus exstitit infidelis imperator, exstitit apostata, iniquus, idololatra: milites christiani servierunt imperatori infideli; ubi veniebatur ad causam Christi, non agnoscebant nisi illum qui in coelo erat. Si quando volebat ut idola colerent, ut thurificarent; praeponebant illi Deum: quando autem dicebat, Producite aciem, ite contra illam gentem; statim obtemperabant. Distinguebant dominum aeternum a domino temporali; et tamen subditi erant propter dominum aeternum, etiam domino temporali.