monumenta.ch > Augustinus > sectio 9

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 124, 9
Hoc cogitant qui recti sunt corde, de quibus paulo ante dixi, qui voluntatem Dei sequuntur, non voluntatem suam. Sed qui sequi Deum volunt, faciunt illum praecedentem, et se sequentes; non autem se praecedentes, et illum sequentem: et in omnibus eum bonum inveniunt, sive emendantem, sive consolantem, sive exercentem, sive coronantem, sive purgantem, sive illuminantem, sicut Apostolus ait, Scimus quoniam diligentibus Deum, omnia cooperantur in bonum . Et ideo sequitur, Benefac, Domine, bonis, et rectis corde.