monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 95, 3
. Cantate Domino , benedicite nomen eius, bene nuntiate de die in diem salutare eius. Quomodo crescit aedificium? Bene, inquit, nuntiate de die in diem salutare eius. De die in diem praedicetur; de die in diem, inquit, aedificetur; crescat, inquit Deus, domus mea. Et quasi diceretur ab operariis, Ubi iubes aedificari? ubi vis crescere domum tuam? Elige nobis aliquem locum aequalem, aliquem locum spatiosum, si tibi amplam domum vis aedificari. Ubi iubes ut bene nuntiemus de die in diem? Ostendit locum: Annuntiate in gentibus gloriam eius. Gloriam, inquit, eius annuntiate in gentibus: gloriam eius, non gloriam vestram. O structores, gloriam eius bene nuntiate in gentibus. Si gloriam vestram annuntiare volueritis, cadetis; si eius aedificabimini, cum aedificatis. Ideo qui gloriam suam annuntiare voluerunt, noluerunt esse in ista domo; et propterea non cantant canticum novum cum omni terra. Non enim communicant universo orbi terrarum: et ideo non sunt aedificantes in domo, sed parietem dealbatum erexerunt. Quanta minatur Deus parieti dealbato? Sunt testimonia Prophetarum innumera, unde maledicit parieti dealbato ? Quid est paries dealbatus, nisi hypocrisis, id est simulatio? Foris lucet, intus lutum est. Quod dicturus sum, iam dictum est, sed quia eo spiritu dictum est, quem nobis quoque Dominus impertire dignatus est, nos illud diximus; et quidquid modo eodem Spiritu dicimus, illi dixerunt qui fuerumt ante nos. Non est ergo praetermittendum, sed dicendum est, quia dono Dei dictum est. Quidam de isto pariete dealbato cum diceret, hoc ait: 'Quomodo in pariete non coniuncto aliis parietibus, sed singulariter erecto, si ostium facias, quisquis intraverit foris est; sic in illa parte quae noluit cantare cum domo canticum novum, sed parietem voluit struere, et hunc dealbatum, non solidatum quid valet quod habet ianuam? Si intraveris, foris inveniris.' Quia enim ipsi non per ianuam introierunt, et ianua ipsorum non intromittit. Dominus enim dicit: Ego sum ianua; per me intratur. Qui sunt qui intrant per ianuam? Qui gloriam Domini quaerunt, non suam. Qui intrant per ianuam? Qui faciunt quod dictum est, Bene nuntiate in gentibus gloriam eius. Qui intrat per ianuam, pastor ovium est, ait Dominus; qui autem per aliam partem ascendit, ille fur est et latro . Qui per ianuam intrat, humilis est; qui per aliam partem ascendit, superbus est: ideo illum dixit intrare, illum ascendere. Sed ille intrando recipitur; ille ascendendo praecipitatur. Annuntiate in gentibus gloriam eius. Quid est, in gentibus? Forte gentes nominantur et paucae; et adhuc habet quod dicat illa pars quae erexit parietem dealbatum: Quare non gentes sunt Getulia, Numidia, Mauritania, Byzacium? Provinciae gentes sunt . Auferat sermonem hypocrisi parieti dealbato, sermo Dei, aedificans domum toto orbe terrarum. Parum est quod dixit, Annuntiate in gentibus gloriam eius; ne aliquas gentes exceptas putares, sequitur et dicit, In omnibus populis mirabilia eius.