monumenta.ch > Augustinus > sectio 6

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 95, 6
Et quomodo ostenditur magnitudo eius, ut eradicet illas superstitiones, sub quibus captivus populus tenebatur, quem redimere advenit terribilis super omnes deos? Et quasi diceretur illi, Quare dixisti, super omnes deos? sunt enim dii? sequitur et dicit, Quoniam omnes dii Gentium daemonia. Intendat Charitas vestra. Magnum aliquid dicebat paulo ante, Magnus Dominus; et tanquam deficiens in laudi ipsius, et laudabilis nimis. Nonne hoc dixeram, quia dimisit tibi cogitare quod non poterat ipse verbis explicare? Explicans autem ipse verbis, quid magnum mihi dixit de Domino Iesu Christo? An quia super omnia daemonia est? Cum enim dixisset, Terribilis super omnes deos; subiunxit, Quoniam omnes dii Gentium daemonia. Non est magnum, esse super daemonia: et tu; si volueris, eris; sed si in illum credideris. Itane ipsa est illa magnitudo laudis, Magnus Dominus et laudabilis nimis? Volens enim explicare, ut poterat humana lingua, et quamvis magnus sit tactor organi Spiritus sanctus, tamen per angustias spiritus humani syllabas sonat, sed cogitationes generat: explicare ergo per hanc linguam volens, quid ait? Magnus Dominus et laudabilis nimis. Dic, dic, quantum laudabilis; dic. Terribilis est, inquit, super omnes deos. Quare dixisti, super omnes deos? Quoniam omnes dii Gentium daemonia. Et ipsa est tota laus illius qui laudabilis est nimis, quia superat omnes deos Gentium, qui sunt daemonia? Exspecta, et audi quod sequitur: Dominus autem coelos fecit. Iam ergo non super daemonia solum, sed super omnes coelos quos fecit. Si diceret, Super omnes deos, quoniam omnes dii Gentium daemonia, et ibi tantummodo remaneret laudatio Domini, minus dixerat quam nos solemus de Christo cogitare: cum autem dixit, Dominus autem coelos fecit; videte quid intersit inter coelos et daemonia; et videte quid intersit inter ipsos coelos et illum qui fecit coelos; ecce quantum excelsus est Dominus. Non dixit, Dominus autem super coelos sedet; fortasse enim alius illos fecisse putaretur, super quos sederet: sed dixit, Dominus autem coelos fecit. Si coelos fecit, etiam Angelos fecit: ipse fecit Angelos, ipse fecit Apostolos. Apostolis cedebant daemonia: sed ipsi Apostoli coeli erant, qui Dominum portabant. Et quem Dominum portabant? A quo facti erant. Audi quia coeli sunt: Coeli enarrant gloriam Dei . Ipsis coelis dicitur, Annuntiate in gentibus gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius. Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis, terribilis est super omnes deos. Quos deos? Quoniam omnes dii Gentium daemonia. Et ipse est terribilis super omnes istos deos. Dominus autem coelos fecit. O coeli, quos fecit, annuntiate in gentibus gloriam eius! Aedificetur domus per omnem terram, cantet omnis terra canticum novum.