monumenta.ch > Augustinus > sectio 8

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 95, 8
Quid ergo? Si confessio et pulchritudo in conspectu eius, sanctitas et magnificentia in sanctificatione eius (hoc annuntiamus, cum aedificamus domum; ecce iam annuntiatum est gentibus); quid debent facere gentes, quibus annuntiaverunt illi qui silvam exstirpaverunt? Iam ad ipsas gentes dicit, Afferte Domino patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem: nolite vobis; quia et illi qui vobis annuntiaverunt, non suam, sed illius gloriam annuntiaverunt: et vos afferte Domino gloriam et honorem; et dicite, Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam . Nolite spem in homine ponere. Si baptizatur unusquisque vestrum, dicat: Ille me baptizat, de quo amicus sponsi dixit, Hic est qui baptizat . Si enim haec dixeritis, affertis Domino gloriam et honorem: Afferte Domino gloriam et honorem.