monumenta.ch > Augustinus > sectio 9

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 95, 9
Afferte Domino gloriam nomini eius. Non nomini hominum, non nomini vestro, sed nomini eius afferte gloriam. Tollite hostias, et introite in atria eius. Tollite hostias: quid allaturi estis, ut introeatis in atria eius? Iam enim crevit domus, et facta sunt atria; qui afferunt hostias, intrent in atria. Tauros allaturi sumus, hircos vel oves? Absit. Si voluisses sacrificium, dedissem utique. Ille nobis hostiam commendabat, quam offerre debemus. Videte ne illa sit hostia, de quo iamdudum dixit, Confessio et pulchritudo in conspectu eius. Confessio hostia est Deo. O ergo gentes, si vultis intrare in atria eius, nolite vacuae intrare, Tollite hostias. Quas hostias nobiscum portaturi sumus? Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non spernit . Cum humili corde intra in domum Dei, et cum hostia intrasti. Si autem superbus es, inanis intras. Nam unde superbires, nisi inanis esses? Nam si plenus esses, non inflareris. Quomodo plenus esses? Si tecum tolleres hostiam, quam portares ad atria Domini. Iam ne diu teneamus, curramus caetera. Videte crescentem domum, videte aedificium ire per totum orbem terrarum. Gaudete, quia intrastis in atria; gaudete, quia aedificamini in templum Dei. Qui enim intrant, ipsi aedificantur, ipsi sunt domus Dei: ille est inhabitator, cui aedificatur domus toto orbe terrarum, et hoc post captivitatem. Tollite hostias, et introite in atria eius.