monumenta.ch > Augustinus > sectio 10

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 95, 10
Adorate Dominum in atrio sancto eius: in catholica Ecclesia; hoc est atrium sanctum eius. Nemo dicat, Ecce hic est Christus, ecce illic. Exsurgent enim pseudoprophetae. Dic cis istud, Lapis super lapidem non relinquetur, qui non destruatur : ad parietem dealbatum vocatis; in atrio sancto adoro Deum meum.