monumenta.ch > Augustinus > sectio 3 > bsbClm6224.262 > sectio 12

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 95, 12
Iucundentur coeli, et exultet terra. Iucundentur coeli, qui enarrant gloriam Dei; iucundentur coeli, quos Dominus fecit: exsultet terra, quam compluunt coeli. Coeli enim praedicatores, terra auditores. Commoveatur mare et plenitudo eius. Quod mare? Saeculum. Commotum est mare, et plenitudo maris: omne saeculum concitatum est adversus Ecclesiam, cum dilataretur et aedificaretur, toto orbe terrarum. De ipsa commotione audistis in Evangelio, Tradent vos ad iudicia . Commotum est mare: sed quando vinceret mare eum qui coelos fecit?