monumenta.ch > Augustinus > sectio 13

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 95, 13
Gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt. Omnes lenes, omnes mites, omnes aequi, campi sunt Dei. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum. Ligna silvarum, Pagani sunt. Quare iam gaudent? Quia praecisi sunt de oleastro , et inserti in oliva . Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum: quia praecisae sunt ingentes arbores cedrinae et cyparissinae, et imputribilia ligna translata sunt ad aedificationem domus. Ligna silvarum erant, sed antequam irent in aedificium; ligna silvarum erant, sed antequam olivam parerent .