monumenta.ch > Augustinus > sectio 14

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 95, 14
Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum, ante faciem Domini, quoniam venit, quoniam venit iudicare terram. Primo venit, et postea venturus est. Primo venit in Ecclesia sua in nubibus. Quae sunt nubes quae eum portaverunt? Apostoli praedicantes, de quibus audistis, cum legeretur Apostolus: Legatione, inquit, pro Christo fungimur, obsecrantes pro Christo reconciliari Deo . Ipsae sunt nubes in quibus venit, excepto adventu suo posteriore, quo venturus est iudicare vivos et mortuos. Venit primo in nubibus. Haec primo vox ipsius sonuit in Evangelio: Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus. Quid est, Amodo? Nonne Dominus postea venturus est, quando se plangent omnes tribus terrae? Prius venit in praedicatoribus suis, et implevit totum orbem terrarum. Non resistamus primo adventui, ut non expavescamus secundum. Et vae tunc praegnantibus et mammantibus. Audistis modo in Evangelio: Cavete, quia nescitis qua hora veniat . In figura dicta sunt. Quae sunt praegnantes, et quae sunt lactantes? Praegnantes animae dicuntur, quae habent spem in saeculo. Quae autem adeptae sunt iam quod sperabant, pro lactantibus sunt positae. Verbi gratia: emere vult villam; praegnans est, nondum enim factum est, tumet uterus in spe: emit; peperit, adeo lactat quod emit. Vae praegnantibus et mammantibus: vae qui habent spem in saeculo, vae qui haerent his rebus quas de saeculi spe pepererunt . Quid ergo debet facere christianus? Uti mundo, non servire mundo. Quid est hoc? Habentes tanquam non habentes. Sic dicit, sic hortatur quos non vult inveniri a die illa tanquam praegnantes et mammantes, sic eos hortatur: 'De caetero, fratres, tempus breve est: reliquum est ut et hi qui habent uxores, tanquam non habentes sint; et qui flent, tanquam non flentes; et qui gaudent, tanquam non gaudentes; et qui emunt, quasi non tenentes ; et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utentes: praeterit enim figura huius mundi. Volo vos sine sollicitudine esse' . Qui sine sollicitudine est, securus exspectat quando veniat Dominus ipsius. Nam qualis amor est Christi, timere ne veniat? Fratres, non erubescimus? Amamus, et timemus ne veniat. Certe amamus? an peccata nostra plus amamus? Ergo ipsa oderimus peccata, et amemus eum qui venturus est ad punienda peccata. Veniet, velimus, nolimus: non enim quia modo non venit, ideo venturus non est. Veniet, et quando nescis; et si paratum te invenerit, nihil tibi obest quia nescis. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum, ante faciem Domini, quoniam venit: prius. Et postea quid? Quoniam venit iudicare terram. Et exsultabunt omnia ligna silvarum. Venit primo, et postea iudicare terram: exsultantes inveniet eos qui primo eius adventui crediderunt, quoniam venit.