monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.103 > ubk8°Ms.theol.5.10 > csg48.50 > sectio 3 > bnf10439.79 v > 29 r > bnf11947.32 > bsbClm6224.265 > sluMscr.Dresd.A.145.b.162 > bsbClm6436.9 > bnf11947.30 > csg48.62 > bsbClm6224.435 > sluMscr.Dresd.A.145.b.34 > sectio 15

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 95, 15
Nam, Iudicabit orbem terrarum in aequitate: non partem, quia non partem emit. Totum iudicare habet, quia pro toto pretium dedit. Audistis Evangelium, quia cum venerit, inquit, congregabit electos suos a quatuor ventis . Congregat electos omnes a quatuor ventis: ergo de toto orbe terrarum. Quia et ipse Adam orbem terrarum significat secundum graecam linguam. Quatuor enim litterae sunt, A, D, A, et M. Sicut autem Graeci loquuntur, quatuor orbis partes has in capite litteras habent, Ανατολὴν dicunt Orientem; Δύσιν, Occidentem; Αρκτον, Aquilonem; Μεσημβρίαν, Meridiem: habes, Adam. Ipse ergo Adam toto orbe terrarum sparsus est. In uno loco fuit, et cecidit, et quodam modo comminutus implevit orbem terrarum: sed misericordia Dei undique collegit fracturas, et conflavit igne charitatis, et fecit unum quod fractum erat. Novit illud facere artifex ille; nemo desperet: multum quidem est, sed qui sit artifex, cogitate. Ille refecit, qui fecit; ille reformavit, qui formavit. Iudicabit orbem terrarum in aequitate, et populos in veritate sua. Quae est aequitas et veritas? Congregabit secum electos suos ad iudicandum, caeteros autem separabit ab invicem: positurus est enim alios ad dexteram, alios ad sinistram. Quid autem aequius, quid verius, quam ut non exspectent misericordiam de iudice, qui noluerunt facere misericordiam, antequam veniret iudex? Qui autem voluerunt facere misericordiam, cum misericordia iudicabuntur. Dicetur enim eis ad dexteram positis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Et imputat opera misericordiae: Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et potastis me, et caetera. Rursus ad sinistram positis quid imputatur? Quia noluerunt facere misericordiam. Et quo ibunt? Ite in ignem aeternum. Iste auditus malus magnum gemitum faciet . Sed quid dixit alius psalmus? In memoria aeterna erit iustus; ab auditu malo non timebit . Quid est, auditus malus? Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius . Qui gaudebit ad auditum bonum, non timebit ab auditu malo. Quomodo gaudebunt ad auditum bonum? Venite, benedicti Patris mei. Et a quo auditu non timebunt? Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Haec est aequitas, haec veritas. Iudicabit enim orbem terrarum in aequitate, et populos in veritate sua. An quia tu iniustus es, iustus non erit iudex? aut quia tu mendax es, verax non erit veritas? Sed si vis habere misericordem, esto misericors antequam veniat: dimitte si quid in te commissum est, da ex eo quo abundas. Et de cuius das, nisi de illius? Si de tuo dares, largitio esset: cum de illius das, redditio est. Quid enim habes, quod non accepisti ? Hae sunt hostiae Deo gratissimae, misericordia, humilitas, confessio, pax, charitas. Has apportemus, et securi exspectabimus adventum iudicis, qui iudicabit orbem terrarum in aequitate, et populos in veritate sua.