monumenta.ch > Hieronymus > sluMscr.Dresd.A.145.b.163 > sectio 36 > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 12, 1
Finis enim Legis Christus ad iustitiam omni credenti . Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? id est, differs me ad intelligendum Christum spiritualiter, qui est Dei Sapientia, et rectus finis omnis intentionis animae. Quo usque avertis faciem tuam a me? Sicut non obliviscitur Deus, sic nec faciem avertit; sed more nostro Scriptura loquitur: avertere autem Deus faciem dicitur, dum non dat animae notitiam sui, quae adhuc purum mentis oculum non habet.