monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 12, 4
Respice et exaudi me, Domine Deus meus. Respice, refertur ad id quod dictum est, Usquequo avertis faciem tuam a me? Exaudi, refertur ad id quod dictum est, Usquequo oblivisceris me in finem? Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte . Oculos cordis oportet intelligi, ne delectabili defectu peccati claudantur.