monumenta.ch > Augustinus > sectio 6

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 12, 6
Ego autem in tua misericordia speravi. Quia idipsum quod non movetur homo et fixus in Domino permanet, non sibi debet tribuere, ne cum se gloriatur non esse motum, ipsa superbia moveatur. Exsultabit cor meum in salutari tuo: in Christo, in Sapientia Dei. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi: bona spiritualia, non ad humanum diem pertinentia. Et psallam nomini Domini altissimi: id est, cum gaudio gratias ago, et ordinatissime utor corpore, qui est cantus animae spiritualis. Si autem aliqua hic differentia consideranda est. Cantabo corde, Psallam operibus Domino, quod solus videt: Nomini autem Domini, quod apud homines innotescit: quod non illi, sed nobis utile est.