monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 149, 1
Laudemus Dominum et in voce, et in intellectu, et in opere bono; et sicut nos hortatur iste psalmus, cantemus ei canticum novum. Sic enim coepit: Cantate Domino canticum novum. Vetus homo, vetus canticum: novus homo, novum canticum. Vetus Testamentum, vetus canticum: Novum Testamentum, novum canticum. In Veteri Testamento promissiones sunt temporales et terrenae. Quisquis terrena diligit, vetus canticum cantat: qui vult cantare canticum novum, diligat aeterna. Ipsa dilectio nova est et aeterna: ideo semper nova, quia nunquam veterascit. Nam si bene consideres, antiquum est hoc: quomodo ergo est novum? Numquid, fratres mei, vita aeterna modo nata est? Vita aeterna ipse Christus est, et secundum divinitatem non modo natus est: quia, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil . Si quae per ipsum facta sunt, antiqua sunt; quid est ipse, per quem facta sunt? Quid, nisi aeternus, et Patri coaeternus? Sed nos delapsi in peccatum, pervenimus ad vetustatem. Nostra enim vox est in illo psalmo ubi dicitur cum gemitu: Inveteravi in omnibus inimicis meis . Inveteravit homo per peccatum, innovatur per gratiam. Omnes ergo qui innovantur in Christo, ut ad vitam aeternam incipiant pertinere, canticum novum cantant.