monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 149, 2
Et hoc canticum pacis est, canticum hoc charitatis est. Quisquis se a coniunctione sanctorum separat, non cantat canticum novum. Secutus est enim veterem animositatem, non novam charitatem. In nova charitate quid est? Pax, vinculum sanctae societatis, compago spiritualis, aedificium de lapidibus vivis. Ubi est hoc? Non in uno loco, sed per universum orbem terrarum. Audi hoc de alio psalmo: sic dicit, Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra . Ex hoc intelligitur quia qui non cum omni terra cantat, canticum vetus cantat, quaelibet verba de ore eius procedant. Quid enim attendo quid sonet, cum video quid cogitet? Et tu, inquis, vides quid cogitet? Facta indicant. Nam oculus in conscientiam non penetrat. Attendo quid agat, et ibi intelligo quid cogitet. Neque enim si quisque, verbi gratia, comprehenderit hominem in furto, in homicidio, in adulterio, cogitationes ipsius in corde videt, sed in factis. Sunt quaedam quae intus latent; sed sunt et multa quae procedunt in opera, et manifesta fiunt etiam hominibus. Cum ergo essent illi qui se a compage Christi charitatis et societate sanctae Ecclesiae separarunt, mali intus apud se, non noverat nisi Deus. Venit tentatio; separavit illos , et patefecit hominibus quod noverat Deus. Non enim fructus ostenditur nisi in factis. Unde dictum est: Ex fructibus eorum cognoscetis eos . Dixit enim Dominus ad quosdam, qui ovium vestitu se induunt, intus autem sunt lupi rapaces; et ne forte fragilitas humana dignoscere non posset lupum sub ovina pelle, ait: Ex fructibus eorum cognoscetis eos. Quaerimus fructus charitatis, invenimus spinas dissensionis. Ex fructibus eorum cognoscetis eos. Ergo canticum eorum vetus est: cantemus nos canticum novum. Iam diximus, fratres, omnis terra cantat canticum novum. Qui cum omni terra non cantat canticum novum, dicat quod vult, linguis sonet Alleluia, dicat tota die, dicat tota nocte; non valde aures meae inclinantur ad vocem cantantis, sed quaero mores operantis. Interrogo enim, et dico: Quid est quod cantas? Respondet: Alleluia. Quid est, Alleluia? Laudate Dominum. Veni, simul laudemus Dominum. Si tu laudas Dominum et ego laudo Dominum ; quare in discordia sumus? Charitas laudat Dominum, discordia blasphemat Dominum.