monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 149, 3
Et vultis iam nosse ubi cantetis canticum novum? Quae dicturus est in ipso Psalmo, videte quomodo fiant, et ubi fiant; utrum per omnes gentes fiant ista, an in una aliqua parte terrarum: et hinc plenius intelligetis ad quem pertineat canticum novum. Iam quidem manifestum est illud quod de alio psalmo commemoravi, Cantate Domino canticum novum: Et ut ostenderet in cantico novo esse fructum charitatis et unitatis, addidit, Cantate Domino, omnis terra. Nemo se separet, nemo se disiungat: triticum es, ferto paleam quousque ventiletur. De arca vis excuti? Etsi triticum esses foris ab area, invenirent te volatitia, et colligerent te . Adde quia eo ipso quo discedis et volas, paleam te esse indicas: et quia levis eras, venit ventus, et de sub pedibus boum ablatus es. Qui autem triticum sunt, ferunt trituram; gaudent, quia grana sunt, gemunt inter paleam, exspectant ventilatorem, quem cognoscunt redemptorem. Cantate Domino canticum novum: laus eius in Ecclesia sanctorum. Haec est Ecclesia sanctorum, Ecclesia frumentorum toto terrarum orbe diffusorum; per agrum Domini seminata, quod est hic mundus, ipso Domino exponente, cum de seminante diceret: Quia 'homo seminavit bonum semen in agro suo, et venit inimicus, et superseminavit zizania; et dixerunt servi patrifamilias, Nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde hic sunt zizania? Respondit ille, Inimicus homo hoc fecit.' Voluerunt colligere zizania, et compescuit illos dicens: 'Sinite utraque crescere usque ad messem; et in tempore messis dicam messoribus, Colligite primum zizania, et alligate fasciculos ad comburendum ea: triticum autem meum reponite in horreo.' Postea interrogaverunt eum discipuli dicentes: Narra nobis parabolam zizaniorum. Et ipse exponit omnia, ut nullus homo cordi suo tribuat quod ibi intellexerit, sed Magistro coeli exponenti. Nemo dicat: Exposuit sibi quomodo voluit. Si parabolam prophetae exponeret Dominus, quando ipse per eos loquebatur quod dicebant; quis auderet dicere, non sic debere exponere? Multo magis, quando ipse exposuit quod proposuit ipse, quis audet contradicere manifestae veritati? Cum ergo hanc parabolam Dominus exponeret, ait, Qui autem seminat bonum semen, est Filius hominis: se utique demonstrans. Bonum vero semen, filii sunt regni: ipsa est Ecclesia sanctorum. Zizania autem, filii sunt maligni. Ager est hic mundus . Iam videte, fratres, quia per mundum seminatum est bonum semen, et per mundum seminata sunt zizania. Numquid in parte triticum, et in parte zizania? Per totum triticum, et per totum zizania. Ager Domini mundus est, non Africa. Non quomodo terrae istae : Getulia fert sexagenum aut centenum, et Numidia fert denum: non sic est Deo ager suus. Ubique illi fertur fructus, et centenus, et sexagenus, et tricenus: tu tantum vide quid velis esse, si cogitas ad Domini fructum pertinere . Ergo Ecclesia sanctorum, Ecclesia catholica est. Ecclesia sanctorum non est Ecclesia haereticorum. Ecclesia sanctorum illa est quam praesignavit Deus antequam videretur; et exhibuit, ut videretur. Ecclesia sanctorum erat antea in codicibus, modo in gentibus: Ecclesia sanctorum antea tantummodo legebatur, nunc et legitur, et videtur. Quando solum legebatur, credebatur: modo videtur, et contradicitur! Laus eius in ecclesia sanctorum.