monumenta.ch > Augustinus > sectio 6

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 149, 6
Laetetur Israel in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo. Quod dixit, qui fecit eum; hoc dixit, in rege suo. Quod audistis, Israel; id sunt, filii Sion: et quod audistis, in eo qui fecit eum; hoc est, in rege suo. Filius Dei qui fecit nos, factus est inter nos: et Rex noster regit nos, quia Creator noster fecit nos. Ipse est tamen per quem facti sumus, qui est per quem nos regimur: et ideo Christiani, quia ille Christus. Christus a chrismate dictus est, id est, ab unctione. Reges autem ungebantur et sacerdotes : ille vero unctus est et Rex et Sacerdos. Rex pugnavit pro nobis, Sacerdos obtulit se pro nobis. Quando pro nobis pugnavit, quasi victus est; vere autem vicit. Crucifixus est enim, et de cruce sua, in qua erat fixus, diabolum occidit: et inde Rex noster. Unde autem Sacerdos? Quia se pro nobis obtulit. Date Sacerdoti quod offerat. Quid inveniret homo quod daret mundam victimam ? Quam victimam? Quid mundum potest efferre peccator? O inique, o impie! quidquid attuleris immundum est, et aliquid mundum pro te offerendum est. Quaere apud te quid offeras; non invenies. Quaere ex te quod offeras; non delectatur arietibus, nec hircis, nec tauris. Omnia ipsius sunt, etsi non offeras. Offer ergo illi mundum sacrificium. Sed peccator es, impius es, sed inquinatam conscientiam habes. Poteris forte aliquid mundum offerre, purgatus; sed ut purgeris, aliquid pro te offerendum est. Quid ergo pro te oblaturus es, ut munderis? Si mundatus es, poteris offerre quod mundum est. Offerat ergo seipsum mundus sacerdos, et mundet. Hoc est quod fecit Christus. Nihil mundum invenit in hominibus, quod offerret pro hominibus; seipsum obtulit mundam victimam . Felix victima, vera victima, hostia immaculata! Non ergo hoc obtulit quod nos illi dedimus: imo hoc obtulit quod a nobis accepit, et mundum obtulit. Carnem enim a nobis accepit, hanc obtulit. Sed unde illam accepit? De utero virginis Mariae, ut mundam offerret pro immundis. Ipse Rex, ipse Sacerdos; in eo laetemur.