monumenta.ch > Augustinus > sectio 7

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 149, 7
Laudent nomen eius in choro. Et chorus quid significat? Multi noverunt chorum; et quia in civitate loquimur, prope omnes norunt. Chorus est consensio cantantium. Si in choro cantamus, concorditer cantemus. In choro cantantium quisquis voce discrepuerit, offendit auditum, et perturbat chorum. Si vox inconvenienter cantantis disturbat concentum cantantium, quomodo disturbat haeresis dissonans concentum laudantium? Chorus Christi iam totus mundus est. Chorus Christi ab oriente in occidentem consonat . Videamus si tantum extenditur chorus Christi. Dicit psalmus alius: A solis ortu usque ad occasum laudate nomen Domini . Laudent nomen eius in choro.