monumenta.ch > Augustinus > sectio 8

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 149, 8
In tympano et psalterio psallant ei. Quare assumit tympanum et psalterium? Ut non sola vox laudet, sed et opera. Quando assumitur tympanum et psalterium, manus concinunt voci. Sic et tu, si quando Alleluia cantas, porrigas et panem esurienti, vestias nudum, suscipias peregrinum; non sola vox sonat, sed et manus consonat, quia verbis facta concordant. Assumpsisti organum, et consentiunt digiti linguae. Et ipsum mysterium tympani et psalterii non est lacendum. In tympano corium extenditur, in psalterio chordae extenduntur: in utroque organo caro crucifigitur. Quam bene psallebat in tympano et psalterio, qui dicebat: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo ! Ipsum psalterium, velut tympanum tollere te vult, qui amat canticum novum, qui te docet quando tibi dicit: Qui vult esse meus discipulus, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me . Non dimittat psalterium suum, non dimittat tympanum: extendatur in ligno, et siccetur a concupiscentia carnis. Nervi quanto plus fuerint extenti, tanto acutius sonant. Ut ergo acute sonaret Pauli apostoli psalterium, quid dixit? Quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, sequor ad palmam supernae vocationis . Extendit se ipse; tetigit Christus, et sonavit dulcedo veritatis. In tympano et psalterio psallant ei.