monumenta.ch > Augustinus > 85 > 128 > sectio 12
Wortauswahl für das Suchen
Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 149, 12
Et frameae bis acutae in manibus eorum. Framea appellatur, quam vulgo spatham dicunt. Sunt enim gladii ex una parte acuti, ipsae sunt machaerae. Ipsae autem frameae, ipsae et romphaeae, ipsae etiam spathae appellantur. Magnum mysterium habet hoc genus ferramenti, quod ex utraque parte acutum est. Ipsae frameae sunt bis acutae in manibus eorum. Frameas bis acutas intelligimus sermonem Domini: et una framea est; sed ideo multae dicuntur, quia multa ora sunt, et multae linguae sanctorum. Sermo ergo Dei, gladius bis acutus . Unde bis acutus? Dicit de temporalibus, dicit de aeternis. In utroque probat quod dicit, et eum quem ferit, separat a mundo. Nonne ipse est gladius, de quo Dominus dicit: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium ? Attende quomodo venit disiungere, quomodo venit separare. Disiungit sanctos, disiungit impios, separat a te quod te impedit. Filius vult servire Deo, pater non vult: venit gladius, venit sermo Dei; dividit filium a patre. Filia vult, mater non vult; gladio dividuntur ab invicem. Nurus vult, socrus non vult; veniat gladius bis acutus, afferat promissionem vitae praesentis et futurae, consolationem temporalium, aeternorum perfruitionem. Ecce gladius ex utraque parte acutus, promittens temporalia et aeterna. In quo nos fefellit ? Nonne Ecclesia Dei per totum mundum non erat? Ecce est. Antea legebatur, et non videbatur: modo sicut legitur, ita cernitur. Quidquid temporaliter nobis promissum est, ad unam partem gladii pertinet: quidquid in sempiternum, ad alteram partem gladii pertinet. Habes spem futurarum rerum, habes consolationem praesentium; noli retrahi ab eo qui vult retrahere: pater, mater, soror, uxor sit, amicus sit, non te retrahat; et utilis tibi erit gladius bis acutus. Utiliter te ille separat, male te tu conglutinas. Venit ergo Dominus noster ferens gladium bis acutum, promittens aeterna, implens temporalia. Nam ideo et duo Testamenta dicuntur. Quae erant ergo frameae bis acutae in manibus eorum? Duo Testamenta ad gladium bis acutum pertinent: Vetus Testamentum terrena promittit, Novum aeterna. In utroque sermo Dei verax inventus est, ut gladius bis acutus. Quare ergo in manibus, et non in linguis? Et frameae bis acutae, inquit, in manibus eorum. In manibus dixit, in potestate. Acceperunt ergo sermonem Dei in potestate, ut ubi vellent dicerent, cui vellent dicerent; non timerent potestatem, non contemnerent paupertatem. In manibus enim habebant gladium, qua volebant, vibrabant, versabant, percutiebant: et hoc totum erat in potestate praedicantium. Nam si non est in manibus sermo: ne forte aliquis dicat, Quomodo sermo est gladius bis acutus, et quomodo in manibus? si ergo sermo non est in manibus, quare scriptum est, Factus est sermo Domini in manu Aggaei prophetae ? Numquid, fratres, sermonem suum Deus in digitis ipsius fecit? Quid est, in manu ipsius factus est? In potestate illi datum est praedicare sermonem Domini. Postremo possumus etiam has manus aliter intelligere. Nam qui locuti sunt, in lingua habuerunt sermonem Dei; qui scripserunt, in manibus: Et frameae bis acutae in manibus eorum.