monumenta.ch > Augustinus > sectio 13

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 149, 13
Iam, fratres, videtis sanctos armatos; attendite strages, attendite gloriosa praelia. Si enim imperator, et miles; si miles, et hostis; si bellum, et victoria. Quid fecerunt isti habentes in manibus frameas bis acutas? Ad faciendam vindictam in gentibus. Videte si non est vindicta facta in gentibus. Quotidie ipsa fit; hoc agimus et nos loquendo. Attendite quomodo caesae sunt gentes Babyloniae. Illi redditur duplum: sic enim de illa scriptum est, Reddite illi duplum, ad quod fecit . Quomodo redditur duplum? Bellant sancti, educunt frameas bis acutas; fiunt strages, fiunt occisiones, separationes: quomodo illi duplum redditur? Illa quando poterat persequi Christianos, carnem occidebat, Deum non confringebat: modo illi duplum redditur; et Pagani exstinguuntur , et idola franguntur. Quomodo, inquies, Pagani occiduntur? Quomodo, nisi cum Christiani fiunt? Quaero paganum, non invenio; christianus est: ergo mortuus est paganus. Nam si non occiduntur, unde dictum est Petro: Macta et manduca ? Unde ipse Saulus occisus est persecutor, et Paulus erectus est praedicator? Quaero Saulum persecutorem, et non invenio; occisus est. Unde? De framea bis acuta. Sed quia occisus est in se, et vivificatus est in Christo, ideo confidens dicit: Vivo autem iam non ego; vivit autem in me Christus . Quomodo illi fit, sic per illum. Etenim cum factus esset praedicator, accepit et ipse in manibus frameam bis acutam, ad faciendam vindictam in gentibus. Et ne vere tu putares homines ferro percuti, sanguinem fundi, vulnera in carne fieri, sequitur, et exponit: Obiurgationes in populis. Obiurgatio quae est? Correptio. Procedat ex vobis framea bis acuta, nolite cessare; dedit illam vobis Deus pro modulo vestro. Qualis homo es, qui idola colis? Dic amico tuo, si tamen remansit cui dicas: Qualis homo es, qui dimisisti eum a quo factus es, et adoras quod fecisti? Melior est faber, quam quod fabricat faber. Si fabrum adorare erubescis, quod faber fecit, non erubescis? Cum coeperit erubescere, cum coeperit compungi, fecisti vulnus de framea; pervenit ad cor, moriturus est ut vivat: Frameae bis acutae in manibus eorum, ad faciendam vindictam in gentibus, obiurgationes in populis.