monumenta.ch > Augustinus > sectio 14
Wortauswahl für das Suchen
Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 149, 14
Ut alligent reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in vinculis ferreis. Ut faciant in eis iudicium conscriptum. Facile exposuimus quomodo de frameis cadant ut exsurgant, separentur ut congregentur, vulnerentur ut sanentur, moriantur ut vivant: sed quid faciemus? quomodo exponemus, Ad alligandos reges eorum in compedibus? Reges gentium alligandi in compedibus; et nobiles eorum in vinculis, addidit ferreis. Adestote, ut agnoscatis quod nostis. Isti enim versus quos coepimus exponere, obscuri sunt; sed illud quod ex illis dicturus sum, non est novum. Iam notum est vobis; modo non discere opus habetis, sed commemorari. Ad hoc autem voluit Deus obscure ponere quosdam versus suos, non ut aliquid novum de illis eruatur; sed ut quod iam usitatum erat , obscuris expositis innovetur. Novimus reges factos christianos, novimus nobiles gentium factos christianos. Sunt hodieque, et fuerunt , et erunt; et non cessant frameae bis acutae in manibus sanctorum. Quomodo ergo ligatos compedibus et vinculis ferreis intelligimus? Scit Charitas vestra et eruditio (quia in Ecclesia nutriti estis, et soletis audire divinas lectiones), quoniam infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortia; et stulta mundi elegit Deus, ad confundendos sapientes; et ea quae non sunt tanquam ea quae sunt, ut quae sunt evacuentur. Sic enim ait Apostolus: Videre enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles; sed stulta mundi elegit Deus, et infirma mundi, ut confunderet fortia; et ignobilia et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt tanquam ca quae sunt, ut ea quae sunt evacuentur . Venit Deus Christus prodesse omnibus: sed elegit prodesse imperatori de piscatore, non piscatori de imperatore; et elegit ea quae nullius momenti erant in mundo. Ipsos implevit Spiritu suo, dedit eis frameas bis acutas, praedicare praecepit Evangelium, et ire per totum orbem terrarum . Fremuit mundus, erexit se leo adversus agnum: sed fortior leone inventus est agnus. Leo victus est saeviendo, agnus vicit patiendo. Conversa sunt corda hominum ad timorem Christi; coeperunt reges, coeperunt nobiles miraculis commoveri, prophetiae adimpletione turbari, videre in unum nomen concurrere genus humanum. Et quid facerent? Multi elegerunt ignobilitatem, et dimittentes domos suas, substantias suas distribuentes pauperibus, cucurrerunt ad perfectionem. Tali enim imperfecto dicitur a Domino: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus; et veni, sequere me, et habebis thesaurum in coelis . Multi ex nobilibus fecerunt hoc: sed cessaverunt isti nobiles esse gentium; elegerunt paupertatem in saeculo, nobilitatem in Christo. Multi autem tenent ipsam nobilitatem , tenent regias potestates, et sic sunt christiani. Ipsi sunt tanquam in compedibus, et tanquam in vinculis ferreis. Unde hoc? Ne progrederentur ad illicita, compedes acceperunt; compedes sapientiae, compedes verbi Dei.