monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 137, 1
Titulus psalmi huius brevis et simplex est, neque nos tenet, scientes cuius figuram portaverit David, et in eo etiam nos ipsos agnoscentes, quia et nos membra sumus illius corporis. Agnoscamus ergo hic vocem Ecclesiae, simulque gaudeamus quod in ea esse meruimus, cuius vocem cantantis audivimus. Totus titulus est, Ipsi David. Videamus ergo quid ipsi David.