monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 137, 2
Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Solet nobis Psalmi titulus indicare quid agatur intus: hic autem quoniam titulus non hoc indicat, sed tantum cui cantetur indicat; quid agatur in toto Psalmo primus versus annuntiat, Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Hanc ergo confessionem audiamus. Sed prius commemoro vos confessionem in Scripturis, cum confitemur Deo, duobus modis dici solere, vel peccatorum, vel laudis. Sed confessionem peccatorum omnes noverunt; laudis autem confessionem pauci advertunt. Nam ita nota est confessio peccatorum, ut in quocumque Scripturarum loco auditum fuerit, Confitebor tibi, Domine; aut, Confitebimur tibi: continuo iam consuetudine sic intelligendi, manus currant ad pectus tundendum; usque adeo non solent homines intelligere confessionem esse nisi peccatorum. Sed numquid et ipse Dominus noster Iesus Christus peccator fuit, qui ait in Evangelio: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae? Secutus enim ait quid confiteretur; ut intelligeremus confessionem laudis, non iniquitatis: Confiteor, inquit, tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis . Laudavit Patrem, laudavit Deum, quia non despicit humiles, sed despicit superbos. Et hic talem confessionem audituri sumus, laudis Dei, et gratulationis. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Totum cor meum in aram tuae confessionis impono, holocaustum laudis tibi offero. Holocaustum enim dicitur sacrificium ubi totum incenditur: graece quippe ὅλον, latine totum dicitur. Vide quemadmodum offerat holocaustum spirituale, qui dicit, Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Totum, inquit, cor meum flamma tui amoris accendat: nihil in me relinquatur mihi, nec quo respiciam ad meipsum; sed totus in te aestuem, totus in te ardeam, totus diligam te, tanquam inflammatus abs te. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo; quoniam audisti verba oris mei. Cuius oris mei, nisi cordis mei? Ibi enim habemus vocem, quam Deus exaudit, quam prorsus auris humana non novit. Clamabant certe qui Susannam accusabant, et ad coelum oculos non levabant; illa tacebat, et corde clamabat: unde illa meruit exaudiri, inde isti puniri . Est ergo os intus; ibi rogamus, inde rogamus: et si hospitium vel domum Deo praeparavimus, ibi loquimur, ibi exaudimur. Non enim est ille longe ab unoquoque nostrum positus, in quo vivimus, movemur et sumus . Longe te a Deo non facit, nisi iniquitas sola: deiice medium parietem peccati, et cum illo es quem rogas. Audisti, inquit, verba oris mei; confitebor tibi.