monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 137, 3
Et coram Angelis psallam tibi. Non coram hominibus psallam, sed coram Angelis psallam. Psalterium meum, gaudium meum: sed gaudium meum de inferioribus, coram hominibus est; gaudium meum de superioribus, coram Angelis est. Non enim novit impius gaudium iusti: Non est gaudere impiis, dicit Dominus . Gaudet iniquus in popina , gaudet martyr in catena. Quomodo gaudebat sancta ista Crispina cuius hodie solemnitas celebratur ? Gaudebat cum tenebatur, cum ad iudicem ducebatur, cum in carcerem mittebatur, cum ligata producebatur, cum in catasta levabatur, cum audiebatur, cum damnabatur; in his omnibus gaudebat: et eam miseri miseram putabant, quae coram Angelis gaudebat.