monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 137, 5
Et confitebor nomini tuo, in misericordia tua et veritate tua. In duobus istis confitemur: sic enim et in alio psalmo legitur, Universae viae Domini misericordia et veritas . In duobus istis confitemur; in tua misericordia, et in tua veritate. Misericordia peccatorem respexisti, veritate promissionem reddidisti. In tua ergo misericordia et veritate confitebor tibi. Has etiam ego pro meis viribus reddo, quas mihi donasti, faciens misericordiam et veritatem; misericordiam in subveniendo, veritatem in iudicando. His adiuvamur a Deo, his promeremur Deum. Merito ergo misericordia et veritas universae viae Domini. Non sunt aliae viae, quibus ad nos veniat ; non sunt aliae viae, quibus ad illum veniamus.